Rozmiar: 15909 bajtów


In nomine domini amen. Quoniam condicionis humane fragilitas, cum sit temporanca, contractus hominum in perpetuum duraturos non valet ad nocionem transmittere futurorum, nisi rerum gestarum continencia scripta fuerit commendata, idcirco, que vigorem firmitatis debent obtinere in posterum, necessario scripcione sunt testimoniorum munienda. Nouerint igitur vniuersi presentem paginam inspecturi, quod nos Johannes, dei gracia episcopus Wratizlauiensis, viro prouido Vlrico, carnifici et ciui Wratizlauiensi, villam nostram episcopalem Kelzowo ulgariter nuncupatam, sitam, inter Boguslaneuicz et Ocressicz, sicut in suis metis et terminis circumferencialiter est distincta, de consilio et consensu nostri Wratizlauiensis capituli, quia id suadebat eiusdem ecclesie nostre vtilitas, et euidens necessitas exposcebat, vendidimus, tradidimus et assignauimus tali modo, quemlibet enim paruum mansum, quotquot ibi fuerint, pro viginti marcis Wratizlauiensis ponderis et argentu Concessimus autem bonis eisdem de Kelzowo, vt eo facilius et melius excolantur, vnius anni a festo beati Martini venturo nunc proximo computandi, plenam et omnimodam libertatem. Qua libertate completa prefatus Vlricus et sui heredes, siue eciam quicunque ipsius legitimi successores bona cadem in Kelzowo, prout nunc sunt et in posterum esse possunt, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinenciis possidendo, nobis et successoribus nostris in perpetuum singulis annis in festo beati Martini de quolibet paruo manso, quorum mensuracione facta ibidem sex mansi cum quatuor iugeribus et dimidio sunt inuenti, soluent octo scotos vsualis argenti pro censu et aliis seruiciis omnibus quibuscunque, saluo eo, quod si magis de bonis eisdem inueniri poterit per mensuram, magis eciam iuxta quod racio exigit, soluere teneantur, decimam vero manipulatim in campis de quolibet grano soluere tenebuntur illis, ad quos decima in bonis predictis dignuscitur pertinere. In cuius rei testimonium et euidenciam pleniorem litteram presentem nostro et predicti nostri Wratizlauiensis Capituli sigillis fecimus communiri. Actum et datum Wratizlauie ydibus Aprilis anno domini M°cc° xc° quinto, presentibus et consencientibus dominis magistro Andrea decano, Symeano archidyacono, magistro Vito cantore, Petro cancellario, Petro preposito ecclesie sancte crucis, magistro Jacobo scolastico eiusdem ecclesie, Arnoldo de sancta Maria Magdalena, magistro Petro Lapide, Stephano, Henrico procuratore nostro Wratizlauiensi, Fridemmanno de Prowin, Fryczcone de Jerissow, Johanne Grossow canonicis Wratizlauiensibus et multis aliis. Scripta per manum Arnoldi notarii nostri.


Dokumentirte Geschichte des Bisthums und Hochstiftes Breslau. Aus Urkunden, Aktenstücken, älteren Chronisten und neueren Geschichtschreibern von Johann Heyne. Erster Band - Breslau 1860.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów